De Iohanna anglica papa



Hier finden Sie den lateinischen Text über die Päpstin Johanna aus Giovanni Boccaccio, De mulieribus claris.

Giovanni Boccaccio (1313–1375)

De mulieribus claris

CI. De Iohanna anglica papa


Iohannes, esto vir nomine videatur, sexu tamen femina fuit. Cuius inaudita temeritas ut orbi toti notissima fieret et in posterum nosceretur effecit. Huius etsi patriam Maguntium quidam fuisse dicant, quod proprium fuerit nomen vix cognitum est, esto sint qui dicant, ante pontificatus assumptionem, fuisse Gilibertum. Hoc constat, assertione quorundam, eam virginem a scolastico iuvene dilectam, quem adeo dilexisse ferunt ut, posita verecundia virginali atque pavore femineo, clam e domo patris effugeret, et amasium adolescentis in habitu et mutato sequeretur nomine; apud quem, in Anglia studentem, clericus existimatus ab omnibus et Veneri et literarum militavit studiis. Inde iuvene morte subtracto, cum se cognosceret ingenio valere et dulcedine traheretur scientie, retento habitu nec adherere voluit alteri, nec se feminam profiteri, quin imo studiis vigilanter insistens, adeo in liberalibus et sacris literis profecit ut pre ceteris excellens haberetur. Et sic, scientia mirabili predita, iam etate provecta, ex Anglia se Romam contulit; et ibidem aliquibus annis in trivio legens insignes habuit auditores; et cum, preter scientiam, singulari honestate ac sanctitate polleret, homo ab omnibus creditus. Et ideo notus a multis, solvente Leone quinto pontifice summo carnis debitum, a venerandissimis patribus comuni consensu premortuo in papatu suffectus est nominatusque Iohannes; cui, si vir fuisset, ut octavus esset in numero contigisset. Que tamen non verita ascendere Piscatoris cathedram et sacra ministeria omnia, nulli mulierum a christiana religione concessum, tractare agere et aliis exhibere apostolatus culmen aliquibus annis obtinuit Christique vicariatum femina gessit in terris.
Sane ex alto Deo, plebi sue misertus, tam insignem locum teneri, tanto presideri populo tanque infausto errore decipi a femina passus non est et illam indebita audentem nec sinentem suis in manibus liquit. Quam ob rem suadente dyabolo qui eam in tam scelestam deduxerat atque detinebat audaciam, actum est ut, que privata precipuam honestatem servaverat, in tam sublimi evecta pontificatu in ardorem deveniret libidinis. Nec ei, que sexum diu fingere noverat, artes ad explendam defuere lasciviam. Nam adinvento qui clam Petri successorem conscenderet et exurentem pruriginem defricaret, actum est ut papa conciperet.
O scelus indignum, o invicta patientia Dei! Quid tandem? Ei que fascinare diu oculos potuerat hominum, ad incestuosum partum occultandum defecit ingenium. Nam cum is preter spem propinquior esset termino, dum ex laniculo, amburbale sacrum celebrans, Lateranum peteret inter Coloseum et Clementis pontificis edem, obstetrice non vocata, enixa publice patuit qua fraude tam diu, preter amasium, ceteros decepisset homines. Et hinc a patribus in tenebras exteriores abiecta, cum fetu misella abiit. Ad cuius detestandam spurcitiem et nominis continuandam memoriam, in hodiernum usque summi pontifices rogationum cum clero et populo sacrum agentes, cum locum partus, medio eius in itinere positum, abominentur, eo omisso, declinant per diverticula vicosque et sic, loco detestabili postergato, reintrantes iter perficiunt quod cepere.